Adoro te devote

Adoro te, devote, latens déitas,
quæ sub his figuris vere látitas.
Tibi se cor meum totum súbiicit,
quia te contemplans totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur,
sed auditu solo tuto créditur;
credo quidquid dixit Dei Fílius:
nil hoc verbo veritatis vérius.

In Cruce latebat sola déitas,
at hic latet simul et humánitas;
ambo tamen credens atque cónfitens,
peto quod petivit latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor;
fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habere, te dilígere.

O memoriale mortis Dómini!
Panis vivus, vitam præstans hómini;
præsta meæ menti de te vívere,
et te illi semper dulce sápere.

Pie pellicane, Iesu Dómine,
me immundum munda tuo sánguine:
cuius una stilla salvum fácere
totum mundum quit ab omni scélere.

Iesu, quem velatum nunc aspício,
oro, fiat illud quod tam sítio;
ut te revelata cernens fácie,
visu sim beatus tuæ glóriæ.
Amen.