Trium puerorum

Antiphona. Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dóminum (T.P. Alleluia).
1. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, * laudate et superexaltate eum in sæcula.
2. Benedícite, cæli, Dómino, * benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
3. Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, * benedicat omnis virtus, Dómino.
4. Benedícite, sol et luna, Dómino, * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
5. Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, * benedícite, omnes venti, Dómino.
6. Benedícite, ignis et æstus, Dómino, * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
7. Benedícite, rores et pruina, Dómino, * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
8. Benedícite, glácies et nives, Dómino,
* benedícite, noctes et dies, Dómino.
9. Benedícite, lux et ténebræ, Dómino,
* benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
10. Benedicat terra Dóminum, * laudet et superexaltet eum in sæcula.
11. Benedícite, montes et colles, Dómino, * benedícite, universa germinántia in terra, Dómino.
12. Benedícite, mária et flúmina, Dómino, * benedícite, fontes, Dómino.
13. Benedícite, cete et ómnia, quæ moventur in aquis, Dómino, * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
14. Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
15. Bénedic, Israel, Dómino,
* laudate et superexaltate eum in sæcula.
16. Benedícite, sacerdotes Dómini, Dómino, * benedícite, servi Dómini, Dómino.
17. Benedícite, spíritus et ánimæ iustorum, Dómino, * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
18. Benedícite, Anania, Azaria, Mísael, Dómino, * laudate et superexaltate eum in sæcula.
19. Benedicamus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu, * laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
20. Benedictus es in firmamento cæli * et laudábilis et gloriosus in sæcula.
Psalmus 150
1. Laudate Dóminum in sanctuário eius, * laudate eum in firmamento virtutis eius.
2. Laudate eum in magnálibus eius, * laudate eum secundum multitúdinem magnitúdinis eius.
3. Laudate eum in sono tubæ, * laudate eum in psaltério et cíthara.
4. Laudate eum in týmpano et choro, * laudate eum in chordis et órgano.
5. Laudate eum in cýmbalis benesonántibus, laudate eum in cýmbalis iubilationis: * omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphona. Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dóminum (T. P. Alleluia).

V. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.

Pater noster...
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed líbera nos a malo.

V. Confiteantur tibi, Dómine, ómnia ópera tua.
R. Et Sancti tui benedicant tibi.

V. Exsultabunt sancti in glória.
R. Lætabuntur in cubílibus suis.

V. Non nobis, Dómine, non nobis.
R. Sed nómini tuo da glóriam.

V. Dómine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:
V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Oremus. Deus, qui tribus púeris mitigasti flammas ígnium, concede propítius; ut nos fámulos tuos non exurat flamma vitiorum.

Actiones nostras, quæsumus, Dómine, aspirando præveni et adiuvando proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiatur.

Da nobis, quæsumus, Dómine, vitiorum nostrorum flammas extínguere, qui beato Lauréntio tribuisti tormentorum suorum incéndia superare. Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.