Quicumque

Antiphona. Glória tibi, Trínitas æqualis, una Déitas, et ante ómnia sæcula, et nunc, et in perpétuum (T. P. Alleluia).
1. Quicumque vult salvus esse, ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:
2. Quam nisi quisque íntegram inviolatamque serváverit, absque dúbio in æternum peribit.
3. Fides autem cathólica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
4. Neque confundentes personas, neque substántiam separantes.
5. Alia est enim persona Patris, ália Fílii, ália Spíritus Sancti.
6. Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas, æqualis glória, coæterna maiestas.
7. Qualis Pater, talis Fílius, talis Spíritus Sanctus.
8. Increatus Pater, increatus Fílius, increatus Spíritus Sanctus.
9. Immensus Pater, immensus Fílius, immensus Spíritus Sanctus.
10. Æternus Pater, æternus Fílius, æternus Spíritus Sanctus.
11. Et tamen non tres æterni, sed unus æternus.
12. Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus et unus immensus.
13. Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius, omnípotens Spíritus Sanctus.
14. Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnípotens.
15. Ita Deus Pater, Deus Fílius, Deus Spíritus Sanctus.
16. Et tamen non tres Dii, sed unus est Deus.
17. Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius, Dóminus Spíritus Sanctus.
18. Et tamen non tres Dómini: sed unus est Dóminus.
19. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dóminum confiteri christiana veritate compéllimur: ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religione prohibemur.
20. Pater a nullo est factus: nec creatus, nec génitus.
21. Fílius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed génitus.
22. Spíritus Sanctus a Patre et Fílio: non factus, nec creatus, nec génitus, sed procedens.
23. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii: unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.
24. Et in hac Trinitate nihil prius aut postérius, nihil maius aut minus: sed totæ tres personæ coæternæ sibi sunt et coæquales.
25. Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est, et únitas in Trinitate, et Trínitas in unitate veneranda sit.
26. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate séntiat.
27. Sed necessárium est ad Æternam salutem, ut Incarnationem quoque Dómini nostri Iesu Christi fidéliter credat.
28. Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia Dóminus noster Iesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.
29. Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus: et homo est ex substántia matris in sæculo natus.
30. Perfectus Deus, perfectus homo: ex ánima rationali et humana carne subsistens.
31. Æqualis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
32. Qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
33. Unus autem non conversione divinitatis in carnem: sed assumptione humanitatis in Deum.
34. Unus omnino, non confusione substántiæ: sed unitate personæ.
35. Nam sicut ánima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
36. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad ínferos: tértia die resurrexit a mórtuis.
37. Ascendit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mórtuos.
38. Ad cuius adventum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis: et reddituri sunt de factis própriis rationem.
39. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam: qui vero mala, in ignem æternum.
40. Hæc est fides cathólica, quam nisi quisque fidéliter firmiterque credíderit, salvus esse non póterit.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphona. Glória tibi, Trínitas æqualis, una Déitas, et ante ómnia sæcula, et nunc, et in perpétuum (T. P. Alleluia).

V. Dómine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:
V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Oremus. Omnípotens sempiterne Deus, qui dedisti fámulis tuis, in confessione veræ fídei, æternæ Trinitatis glóriam agnóscere, et in potentia maiestatis adorare unitatem: quæsumus, ut eiusdem fídei firmitate, ab ómnibus semper muniamur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculorum.
R. Amen.