Psalmus 2

Antiphona. Regnum eius * regnum sempiternum est, et omnes reges sérvient ei et oboedient (T. P. Alleluia).
1. Quare fremuerunt gentes, * et pópuli meditati sunt inánia?
2. Astiterunt reges terræ, et príncipes convenerunt in unum * adversus Dóminum et adversus Christum eius:
3. «Dirumpamus víncula eorum * et proiciamus a nobis iugum ipsorum!».
4. Qui hábitat in cælis irridebit eos, * Dóminus subsannabit eos.
5. Tunc loquetur ad eos in ira sua * et in furore suo conturbabit eos:
6. «Ego autem constítui regem meum * super Sion, montem sanctum meum!».
7. Prædicabo decretum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; * ego hódie génui te.
8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam * et possessionem tuam términos terræ.
9. Reges eos in virga férrea * et tamquam vas fíguli confringes eos».
10. Et nunc, reges, intellégite, * erudímini, qui iudicatis terram.
11. Servite Dómino in timore * et exsultate ei cum tremore.
12. Apprehéndite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, * cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Antiphona. Regnum eius * regnum sempiternum est, et omnes reges sérvient ei et oboedient (T. P. Alleluia).

V. Dómine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:
V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Oremus. Omnípotens sempiterne Deus, qui in dilecto Fílio tuo, universorum Rege, ómnia instaurare voluisti: concede propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccati vúlnere disgregatæ, eius suavíssimo subdantur império. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculorum.

R. Amen.